1.5.13

[IV] ad Georgii Cantoris scriptum Grundlagen einer allgemeinen Mannigfaltigkeitslehre intitulatum, §2:


Ein anderer großer, den neuen Zahlen zuzuschreibender Gewinn besteht für mich in einem neuen, bisher noch nicht vorgekommenen Begriffe, in dem Begriffe der Anzahl der Elemente einer wohlgeordneten unendlichen Mannigfaltigkeit usw. [G. Cant. Ges. Abh., p. 168] 1 in sese die Anzahl tempus habet logicum; si autem natura habet, tunc purus naturalis numerus est, dico illud quantum illius quanti, scilicet τὸ τοῦ ποσοῦ πόσον; sed enim ita instar numeri revera numerati numerantisve in alio. at qualiscumque numerans vel numeratus in alio sit, quin etiam in sese, hoc, dum ab praecedente ad succedentem tantum talis deternimatio ordine valet, non valet. atqui ubinam ergo? in mente valet dumtaxat, ipsa in mente incardinante tum numerantium tum numeratorum ipsametque cardine plus logica ac minus mathematica profecto et cetera ceteraque. 2 ordinalitas cardinalitate solvitur. 3 quotquot infinitos ordines ordinalorum numerorum erunt, infinito cardine cardinalorum numerorum reducuntur, minuuntur ac disolvuntur unico. 4 memento: die Anzahl ist die Zahl der Zahl, das heißt ausgerechnet die Kardinalzahl der Ordinalzahl.



Conspectus librorum

[G. Cant. Ges. Abh.]   Georg Cantor, Gesammelte Abhandlungen, Mathematischen und Philosophischen Inhalts, mit erläuternden Anmerkungen sowie mit Ergänzungen aus dem Briefwechsel CantorDedekind, Herausgegeben von Ernst Zermelo, nebst einem Lebenslauf Cantors von Adolf Fraenkel, miteinem Bildnis, Berlin, Verlag von Julius Springer, 1932.

11.4.13

[III] ad Pauli IV bullam Cum ex apostolatus officio incipientem, §5:


efficianturque iuris et proprietatis eorum, qui illa primo occupaverint, si in sinceritate fidei et unitate sanctae Romanae Ecclesiae etc. [Bull. Rom., t. VI, p. 554] 1 sanguinis bonis publicatis ‘primo’ non solum temporis ordine, sed etiam ordine sanguinis fluente temporaliter sanguine; gratiae bonis publicatis ‘primo’ non solum temporis ordine, sed etiam ordine gratiae fluente temporaliter gratia. 2 subiacet bonorum temporalitas temporis bonitati, id est ita quando hominis voluntas voluntati Dei in rebus sanguinisque gratiaeque subiecta ipsum tempus vult. 3 antequam temporale, quamobrem historicum voluntate fit, mundi quidem tempus et αἱματικὸν et χαριστικὸν perfit, haudque secius mundi ordo.



Conspectus librorum

[Bull. Rom., t. VI]   Bullarium diplomatum et privilegiorum Sanctorum Romanorum Pontificium, Tauriensis editio locupletior facta, collectione novissima plurium brevium, epistolarum, decretorum actorumque S. Sedis a S. Leone Magno usque ad praesens, cura et studio collegii adlecti Romae virorum s. Theologiae et ss. Canonum peritorum quam SS. D. N. Pius Papa IX apostolica benedictione erexit, auspicante emo. ac revmo. dno. S. R. E. cardinali Francisco Gaude, tomus VI, ab Hadriano VI (an. MDXXII) ad Paulum IV (an. MDLIX), Augustae Taurinorum, Seb. Franco et Henrico Dalmazzo editoribus, MDCCCLX.

8.4.13

[II] ad Aristotelis Metaphysicam, Α 980a, 21:


πάντες ἄνθρωποι τοῦ εἰδέναι ὀρέγονται φύσει. [Arist. (op.) gr., v. alt., p. 980a]1 1 determinatio enim quaedam hic sive quaedam sciendi causae delimitatio, neutiquam causativa, fundativa tamen; igitur necessitas nonnulla. ita logice ‘φύσει’, scilicet ‘natura’, cum ‘πάντες’, scilicet ‘omnes’, accomodatur accordaturque, id est universim conceptimque ita, universalibus conceptis ipsis. sed certae relativitatis ab ‘ὀρέγονται’, scilicet ‘desiderant’, datur possibilitas; verum enimvero, ut clare videtur, vocabulum istud ex eo, quod logice in universo atque in concipiendo determinari intellegimus, exsistit. inde necessitatis quaepiam expressionem —illae necessitatis, quae in naturae naturalitate naturaliter insistit, nempe φύσει—, exprimit quidem τὸ ὀρέγειν; cui ergo cogitationis gravitas graviora quam eas vocabulorum aliorum est. 2 breviter: colliga ‘φύσει’ cum ‘πάντες’, dein ipsam colligationem cum ‘ὀρέγονται’, postremo ‘ὀρέγονται’ cum subsequentibus ‘ἡ τῶν αἰσθήσεων ἀγάπησις’, scilicet ’sensuum dilectio’.


1iuxta Bessarione et Moerbeka interpretibus: omnes homines natura scire desiderant. [Arist. (op.) lat., v. ter., p. 481] [Arist. Lat., XXV, 3.2, p. 11]


Conspectus librorum

[Arist. (op.) gr.]   ARISTOTELES, (opera) graece, ex recensione Immanuelis Bekkeri. Edidit Academia Regia Borussica, Berolini, apud Georgium Reimerum, a. 1831.
[Arist. (op.) lat.]   ARISTOTELES, (opera) latine, interpretibus variis. Edidit Academia Regia Borussica, Berolini, apud Georgium Reimerum, a.1831.
[Arist. Lat.]   Aristoteles Latinus XXV, 3.2: Aristoteles, Metaphysica. Recensio et translatio Guillelmi Moerbeka, ed. Gudrun Vuillemin-Diem. Leiden, New York, Köln, 1995.

7.4.13

[I] ad Dionysii Cartusiani Dialogion de fide catholica, lib. I, art. IX:


ubertim ex uno ore plurimae simul voces promuntur, etiam diversarum linguarum. [Dion. Cart. op. om., t. XVIII, p. 283b] 1 sic contradictionem pessimam deterrimamque, reapse optimam —optimam neque nescimus nimirum cui—, nancisci oporteat; at enim hoc non quia luxuriose mente cogitationes stipantur, sed quia mentes cerebro. ille, en, inquiens, esse non est ac non esse est, profecto aut iocosus seu vinolentus aut possesus, minime stultus. 2 sic et candidum tyrannum loqui oportebit.



Conspectus librorum


[Dion. Cart. op. om.]   Doctoris ecstaticii D. Dionysii Cartusiani opera omnia in unum corpus digesta ad fidem editionum coloniensium, cura et labore monachorum sacri ordinis cartusiensis, favente pont. max. Leone XIII, Monstrolii, typis Cartusiae S. M. de Pratis, MDCCCXCIX.